Latin
retractationes.12 to retractationes.13
Augustine, Contra Academicos retractationes.12-13
Unproofread scanNot analysed yet
sed quia hoc ipsum uerisimile etiam probabile nuncupabant, hinc factum est, ut de illis dicerem. laus quoque ipsa, qua Platonem uel Platonicos seu Academicos philosophos tantum extuli, quantum inpios homines non oportuit, non inm? rito mihi displicuit, praesertim contra quorum errores magnos defendenda est Christiana doctrina. lliud etiam, quod in conparatione argumentorum Ciceronis, quibus in libris suis Academicis usus est, meas nugas esse dixi, quibus illa argumenta certissima ratione refutaui, quamuis iocando dictum sit et magis ironia dicebatur, non debuit tamen dici. Hoc opus sic incipit: 0 utinam, Romaniane, hominem sibi aptum.