Latin
11.1 to 11.18
Augustine, Contra Adimantum 11.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
De eo. quod in exodo scriptum est: ne adoraueritis deos alienos et iterum: deus uester zelans appellatur; zelans enim zelauit. huic capitulo, quod scriptum est: ne adoraueritis deos alienos, cum calumniantur Manichaei, satis ostendunt placere sibi adorari multos deos. nec mirum, quandoquidem in secta sua numerosissimam deorum familiam commemorant atque commendant. quippe qui etiam ad ista uisibilia uenerunt, quae pro ipsius ueritatis luce uenerantur et adorant; et ideo displicet eis, quod scriptum est in exodo: ne adoraueritis deos alienos. addunt etiam illud propter hoc dictum esse: deus uester zelans appellatur; zelans enim zelauit, ut tamquam deum zelantem non amemus, cuius zelo deos alienos zelare non sinimur. et ideo dicunt ista euangelio esse contraria, quoniam dominus dicit: pater iuste, et mundus te non cognouit, quasi non sit dicendus deus iustus, nisi nos deos alienos adorare permittat. iustum enim deum et zelantem deum tamquam contraria sibi esse disserunt et decipiunt miseros non intellegentes totam spem salutis nostrae esse zelum dei. hoc enim nomine illa eius significatur prouidentia, qua nullam a se animam fornicari inpune permittit, sicut propheta dicit: perdes omnes, qui fornicantur abs te. sicut enim ea quae dicitur ira dei, non perturbatio mentis est, sed potentia uindicandi, sic zelum dei non cruciatum animi, quo maritus aduersus uxorem uel uxor aduersus maritum torqueri solent, sed tranquillissimam sinceramque iustitiam. qua nulla anima beata esse sinitur, falsis opinionibus prauisque cupiditatibus corrupta et quodam modo grauidata. illi enim haec uerba exhorrescunt, qui nondum uiderunt ineffabili maiestati dei nulla uerba congruere. sic enim ab istis uerbis temperandum putant, quasi aliquid dignum deo dicant. cum ista non dicunt. sanctus enim spiritus hoc ipsum hominibus intellegentibus insinuans, quam sint ineffabilia summa diuina, his etiam uerbis uti uoluit, quae apud homines in uitio poni solent, ut inde admonerentur etiam illa, quae cum aliqua dignitate dei se putant homines dicere, indigna esse illius maiestate, cui honorificum potius silentium quam ulla uox humana conpeteret.