Latin
12.17 to 12.36
Augustine, Contra Adimantum 12.17-36
Unproofread scanNot analysed yet
quod si uerum esse quisquam concederet. sine scelere tamen eorum. quibus iste insultare uoluit. factum esse conuinceret. non enim parentum suorum animas, quibus illa omnia secundum horum intellectum accidisse dixit, ipsi aliqua ex parte laeserunt; quapropter luctum inde possunt habere, non reatum. quid autem Adimantus faciet ipse secundum. opinionem suam, qua credidit etiam rationales, id est hominum animas in beluina corpora posse contrudi? quid ergo faciet de tanto scelere. si quando tardum iumentum plagis aut concitatum freno fatigauit, in quo forte patris eius anima fuerit? ut non dicam, quod etiam occidere parentes suos inter peduculos et pulices potuerit, a quorum isti interfectione non temperant. quid enim eis prodest, quod aliquando negant usque ad ista minutissima animantia reuolui animas humanas posse ? hoc enim negant, ne tam multarum interfectionum rei teneantur aut cogantur parcere pulicibus et peduculis et cimicibus et tantas ab eis molestias sine ulla caedis eorum licentia sustinere. nam uehementer urgentur, cur in uulpeculam reuolui anima humana possit et non possit in mustelam, cum catulus uulpeculae fortasse etiam minor sit quam magna mustela. deinde si in mustelam potest, cur in murem non potest? et si in istum potest, cur in stellionem non potest? et si in eum potest, cur in locustam non potest? deinde in apem, deinde in muscam, deinde in cimicem atque inde usque in pulicem et si quid est aliud multo minutius peruenire? ubi enim terminum constituant, non inueniunt atque ita per istam nugatoriam crudelitatem conscientiae illorum innumerabilibus homicidiorum sceleribus obruuntur. Nam ex eo, quod scriptum est sanguinem pecoris animam eius esse, praeter id, quod supra dixi, non ad me pertinere, quid agatur de pecoris anima, possum etiam interpretari praeceptum illud in signo esse positum.