# Contra Adimantum 12.37-55

Augustine, Contra Adimantum, 12.37 to 12.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/12.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/12.37

non enim dominus dubitauit dicere: hoc corpus meum, cum signum daret corporis sui. Quod autem ait apostolus: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, etiam in lege dictum est: non permanebit in istis spiritus meus, quia caro sunt. et totiens in ueteribus libris iustorum animis praemium futurum promittitur. sed tamen apostolus uolens insinuare, quale corpus iustorum per inmutationem in resurrectione futurum sit, quia neque nubent neque uxores ducent. sed erunt sicut angeli in caelis, hanc ergo inmutationem futuram corporum sanctorum uolens insinuare dixit apostolus: dico enim uobis, fratres, quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt. quod non una separata et ad fraudem commemorata sententia, sed toto ipso epistulae loco pertractato uel potius lecto - non enim res obscura est — inueniri potest. sic enim dicit: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. quod eum de corpore dicere de superioribus manifeste inuenitur, cum ait: non omnis caro eadem caro: alia quidem hominum, alia autem pecorum: alia caro uolucrum, alia piscium, et corpora caelestia, et corpora terrestria; sed alia est caelestium gloria et alia terrestrium; alia gloria solis et alia gloria lunae et alia gloria stellarum. stella enim ab stella differt in gloria; sic et resurrectio mortuorum. seminatur corpus in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in uirtute: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est: factus est primus homo Adam in animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem. sed non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. primus homo de terra terrenus; secundus homo de caelo caelestis. qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes.

---

Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml.
