# Contra Adimantum 12.56-73

Augustine, Contra Adimantum, 12.56 to 12.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/12.56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/12.56

et quomodo induimus imaginem terreni, induamus et imaginem eius, qui de caelo est. hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum dei hereditate possidere non possunt neque corruptio incorruptionem hereditate possidebit. certe iam clarum est, quare hoc apostolus dixerit. quid ergo iste tam turpi fraude non commemorat nisi hoc ultimum et tacet illa superiora, quibus hoc quod male interpretatur, bene possit intellegi? nam quoniam domini nostri corpus post resurrectionem sic leuatum est in caelum, ut pro ipsa caelesti habitatione caelestem acceperit mutationem. et hoc sperare in die ultimo iussi sumus. ideo dixit apostolus: qualis terrenus, tales et terreni, id est mortales. et qualis caelestis, tales et caelestes. id est inmortales non solum animis, sed etiam corporibus. unde et supra dixerat aliam esse caelestium corporum gloriam et aliam terrestrium. quod autem spiritale corpus in resurrectione futurum dicit, non propterea putandum est, quod non corpus, sed spiritus erit, sed spiritale corpus omnimodis spiritui subditum dicit sine aliqua corruptione uel morte. non enim quoniam modo quod habemus corpus animale appellas, ideo putandum non illud esse corpus, sed animam. ergo quemadmodum corpus animale nunc dicitur, quia subditum est animae, spiritale autem nondum dici potest, quia nondum spiritui plene subiectum est, quamdiu corrumpi adhuc potest: sic et tunc spiritale uocabitur, cum spiritui atque aeternitati nulla corruptione resistere poterit. Aut si adhuc parum uidetur esse monstratum, quod sententiam istam propter inmutationem, quae futura est, apostolus dixerit, cum ait: caro et sanguis regnum dei hereditate possidere non possunt neque corruptio incorru.ptionem hereditate possidebit, adtendite, quid continuo subiciat et adiungat: ecce mysterium dico uobis: omnes quidem resurgemus. non tamen omnes inmutabimur in atomo. in ictu oculi. in nouissima tuba. canet enim tuba et mortui resurgent incorrupti et nos commutabimur.

---

Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml.
