# Contra Adimantum 12.74-93

Augustine, Contra Adimantum, 12.74 to 12.93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/12.74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/12.74

deinde contexit et dicit etiam illud, quod paulo ante commemoraui, ut ostendat. qualis futura sit ipsa inmutatio. statim quippe dicit: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. hinc ergo adparet. quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt. quia cum induerit incorruptionem et inmortalitatem, iam non caro et sanguis erit, sed in corpus caeleste mutabitur. quod quidem ex occasione tractauimus. quia huic quoque sententiae multum insidiari solent negantes corporum resurrectionem. nam ista quaestio non de corpore, sed de anima proposita est. quam putant sic accipi in lege, ut sanguis esse existimetur: quod nos nullo modo sic intellegimus. sed quamuis de pecorum animis non curemus, cum quibus non habemus rationis aliquam societatem, tamen illud quod lex dicit fundendum esse sanguinem nec in escam adsumendum, quia sanguis est anima, in signo esse positum dicimus sicut alia multa et paene omnia scripturarum illarum sacramenta signis et figuris plena sunt futurae praedicationis. quae iam per dominum nostrum Iesum Christum declarata est. sic est enim sanguis anima, quomodo petra erat Christus, sicut dicit apostolus: bibebant enim de spiritali sequente petra, petra autem erat Christus. notum est autem filios Israhel petra percussa bibisse aquam in heremo, de quibus loquebatur apostolus, cum hoc diceret. nec tamen ait: petra significabat Christum, sed dicit: petra erat Christus. quae rursus ne carnaliter acciperetur, spiritalem illam uocat, id est eam spiritaliter intellegi docet. longum est et nunc non necessarium sacramenta eiusdem legis exponere, nisi cum breuiter possint. sufficit autem, ut nouerint illi. qui de his calumniantur, non ea nos ita intellegere, ut illi adsolent inridere, sed quemadmodum apostoli omnia intellegentes pauca exposuerunt. ut ad easdem regulas cetera posteris intellegenda relinquerent,

---

Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml.
