# Contra Adimantum 13.21-44

Augustine, Contra Adimantum, 13.21 to 13.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/13.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/13.21

nam qui descendit, locum superiorem deserere et inferiorem petere uidetur. dei autem sapientia cum tota ubique praesto sit, nullo pacto migrare de loco in locum potest. de qua Iohannes in euangelio melius ait tamquam dominici pectoris particeps. ait enim: in hoc mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognouit; et tamen etiam ipse adiungit et dicit: in sua propria uenit et sui eum non receperunt. quomodo hic erat et quomodo uenit, nisi quia illa sublimitas ineffabilis ut hominibus congruat, humanis sonis significanda est? ut autem deos homines faciat. diuino est intellegenda silentio. potest ergo reddi ratio, quare ita dictum sit; non tamen potest aliquid de deo digne dici, quod ideo iam indignum est, quia potuit dici. tolle de zelo errorem et dolorem, quid remanebit aliud nisi uoluntas castitatem custodiens et corruptionem uindicans coniugalem ? quo igitur uerbo nisi zelo dei melius posset insinuari. quod uocamur ad coniugium dei et non uult nos turpi amore corrumpi et punit inpudicitiam nostram et diligit castitatem iJ non enim frustra etiam uulgo dici solet: qui non zelat. non amat. Ad hoc pertinet etiam quod dictum est: ignis edax: de quo disputare non debeo, sed ipsos potius interrogare. * quem ignem dixerit dominus se uenisse mittere in hunc mundum. hoc enim dictum est in euangelio, quod illi accusare non possunt, non ut Christum honorent, sed ut decipiant christianos. quod cum eis commemoratum fuerit, quemadmodum dominus dixerit: ignem ueni mittere in hunc mundum. miseri dicunt: sed illud aliud est. quibus respondemus: et hoc aliud est: noli metuere. nam ipse Christus loquitur etiam in uetere testamento. cum dicit: ego sum ignis edax. qui loquitur in euangelio. quod ignem uenerit in hunc mundum mittere.

---

Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml.
