Latin
13.45 to 13.65
Augustine, Contra Adimantum 13.45-65
Unproofread scanNot analysed yet
id est uerbum dei, quod est ipse. nam ueteres utique scripturas exposuit post resurrectionem discipulis incipiens a Moyse et prophetis omnibus, quando ipsi discipuli ignem se accepisse confessi sunt dicentes: nonne cor nostrum erat ardens in uia. cum aperiret nobis scripturas? ipse est ignis edax: consumit enim ueterem uitam diuinus amor et innouat hominem, ut ex eo, quod deus ignis est edax. faciat, ut eum nos amemus, ex eo autem, quod zelans est. ipse nos amet. nolite ergo timere ignem, quod est deus, sed timete ignem, quem parauit haereticis deus. Quod enim Adimantus elegit de euangelio locum. quem huic legis capitulo tamquam contrarium apud inperitos obicerct, ubi ait dominus: nemo bonus, nisi unus deus, quotiens inuenitur bonitas dei in uetere testamento. quis numerare sufficiat? unum tamen ponam. quod cotidie in ecclesiis cantatur: confitemini domino. quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius. certe et hoc zelanti deo, sicut Manichaei existimant. uidetur esse contrarium et tamen in libris ueteris testamenti cantatur. item rex ille. qui cum filio suo nuptias faceret, inuenit inter discumbentes hominem non habentem uestem nuptialem et eum primo amici nomine appellans manibus et pedibus conligatis mitti iussit in tenebras exteriores. moleste intellegentibus non uidetur bonus. et si ipsum quisquam capitulum euangelii proponeret. et sicut facit Adimantus de uetere testamento, ita euangelium calumniose accusaret laudans potius ueteris testamenti libros, ubi scriptum est: confitemini domino, quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius, et reprehendens in nouo, quod uocatus conuiua in tantum subplicium propter -uestem mittitur, et hoc fraudulenta peruersitate adsidue faceret. ut omnia loca lenitatis de uetere testamento colligeret et loca seueritatis de nouo, et haec sibi aduersa esse contenderet, laudans uetus et reprehendens nouum: similiter inueniret inperitos et diuinarum scripturarum miserabiliter ignaros, quibus persuaderet uetus potius testamentum quam nouum esse retinendum.