Latin
14.22 to 14.63
Augustine, Contra Adimantum 14.22-63
Unproofread scanNot analysed yet
et istorum fraus. qui particulas quasdam de scripturis eligunt. quibus decipiant inperitos non conectentes, quae supra et infra scripta sunt, ex quibus uoluntas et intentio scriptoris possit intellegi. sic ergo apostolus dicit: infirmum autem in fide recipite, non in diiudicationibus cogitationum. alius quidem credit manducare omnia; qui autem infirmus est. holera manducet. qui manducat. non manducantem non spernat, et qui non manducat manducantem non iudicet: deus enim illum recepit. tu quis es. qui iudices alienum seruum? suo domino stat aut cadit. stabit autem; potens est enim dominus statuere illum. alius quidem iudicat alternos dies. alius autem iudicat omnem diem. unusquisque in suo intellectu abundet. qui sapit diem, domino sapit, et qui manducat, domino manducat: gratias enim agit deo: et qui non manducat, domino non manducat et gratias agit deo. nemo enim nostrum sibi uiuit et nemo sibi moritur. siue enim uiuimus, domino uiuimus; siue morimur, domino morimur. siue ergo uiuimus siue morimur, domini sumus. ad hoc enim Christus mortuus est et resurrexit. ut mortuorum et uiuorum dominetur. tu autem quare iudicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim adstabimus ante tribunal domini. scriptum est enim: uiuo ego. dicit dominus, quia mihi curuabit omne genu et confitebitur omnis lingua deo. igi-tur unusquisque nostrum pro se rationem reddet. non ergo amplius inuicem iudicemus. sed hoc magis iudicate. ne ponatis offendiculum aut scandalum fratribus. scio et certus sum in domino Iesu, quia nihil commune . per illum. nisi qui putat aliquid esse commune. illi commune est. nam si propter escam frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. noli in esca tua illum perdere. pro quo Christus mortuus est. non ergo blasphemetur bonum nostrum. non est enim regnum dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto.