Latin
15.101 to 15.108
Augustine, Contra Adimantum 15.101-108
Unproofread scanNot analysed yet
illa itaque futura, quae in illis obseruationibus significabantur, posteaquam per dominum legum Christum uenerunt, ablatae sunt seruiles obseruationes, sed earum interpretationes tenentur a liberis. quicquid enim futuram ecclesiam significauit. prophetia est. habes autem eundem apostolum dicentem: spiritum nolite extinguere. prophetiam nolite spernere: omnia legite, quae bona sunt. tenete. legenda est ergo scriptura diuina et spiritus sancti dispensatio cognoscenda et intuenda prophetia; et reicienda carnalis seruitus et liberalis intellegentia retinenda.