# Contra Adimantum 15.74-100

Augustine, Contra Adimantum, 15.74 to 15.100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/15.74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/15.74

quod in os intrat, in uentrem uadit et in secessum emittitur? quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae; haec sunt, quae coinquinant hominem. non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem. de non lotis autem manibus Iudaei mouerant quaestionem, cuius occasione dominus generaliter de iis, quae in os intrant et in uentrem uadunt et in secessum emittuntur, hoc est de alimentis nostris dixit sententiam. quamquam ergo conuocatis ad se turbis eum dixisse scriptum sit non quod intrat in os coinquinat hominem. sed quod procedit ex ore' tamen iste quo timoro hoc addiderit uerbis suis, quibus huiusmodi testimonium commemorauit, satis adparet. sicut paulo ante dictum est. ut haberet quod responderet eis. qui sibi quaestionem mouissent. cur primates Manichaeorum nefas sibi esse existiment carnibus uesci. uidelicet ut illud. quod dominus ait, turbis tantum. non electis concessisse uideretur. sed cum ex consequentibus declaratum sit etiam Petro seorsum interroganti audientibusque eum discipulis, quos utique ad culmen ecclesiae producebat. ita respondisse dominum. ut neque per parabolam se illa dixisse testatus sit et ad omnes pertinere monstrauerit: non habent isti. unde auferant cibos de faucibus hominum et eas laqueo superstitionis astringant. Fortassis aliquis eorum dicat: edissere ergo, quid significet caro porci et cameli et leporis et milui et corui et ceterorum. a quibus abstinendum in lege praecipitur. nolo. quia longum est. sed fac me non posse, numquid propterea nullus potest ? et sunt iam uolumina innumerabilia, in quibus ista exposita sunt. nobis tamen ad hos refellendos satis est, quod eas obseruationes umbram esse futurorum non ego, sed apostolus dicit. cum etiam uetat seruiliter obseruari, sed tamen aliquid significare declarat dicens: nemo ergo uos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, quod est umbra futurorum.

---

Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml.
