Latin
16.22 to 16.45
Augustine, Contra Adimantum 16.22-45
Unproofread scanNot analysed yet
quod alio loco de his apertissime dicit. ubi ait, quod reiciunt mandatum dei, ut suam constitutionem confirment. quia, cum lex praeceperit honorari patrem et matrem, instituerunt ipsi, quomodo exhonorentur parentes. et item cum eis dicit: uae uobis, scribae et pharisaei, qui habetis claues regni caelorum nec ipsi intratis nec alios permittitis intrare. uel cum alio loco praecepit audientibus, ut dictis scribarum et pharisaeorum obtemperarent, facta uero eorum non imitarentur. ait enim: super cathedram Moysi sedent; quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite: dicunt enim et non faciunt. quo loco et auctoritatem legis. quae per Moysen data est, confirmat dominus et tamen cauendos et fugiendos esse mores eorum, qui legi, quam acceperant, non obtemperabant, apertissime ostendit. istis autem peruersitatibus suis faciebant, ut cum aliquis gentilis ad legem eorum transisset. id est factus esset proselytus, haberet mores eorum et fieret filius gehennae multo plus quam ipsi essent. dabant enim magnam operam, ut Iudaeus fieret aliquis ex gentibus et Iudaeum factum cogebant suos mores pessimos imitari. Neque illud. quod de apostolo tamquam contrarium commemorat, potuit animaduertere Adimantus omnino non esse contrarium, quia totus eius oculus non ad inquisitionem, sed ad reprehensionem scripturae intentus erat. commemorat enim dicentem apostolum: circumcisus quis uocatus est? non adducat praeputium. in praeputio quis uocatus est? non circumcidatur, quia praeputium nihil est et circumcisio nihil est, sed obseruatio praeceptorum dei. quid enim manifestius quam hoc apostolum praecipere, ut unusquisque, sicut uocatus erat, sic maneret? aduenientibus enim rebus, quarum erant umbrae illae obseruationes, id actum est. ut ostenderetur in ipsis umbris non esse spem ponendam, sed in ipsis rebus, quas illae umbrae significabant esse uenturas. id est Christum et ecclesiam. et propterea illa iam omnia inania erant: nec tamen ea tamquam noxia remouenda, sed tamquam superflua contemnenda apostolus praecipit, ut si quis Iudaeus Christo credidisset, propter offensionem suorum non prohiberetur manere in ipsis superfluis, nec tamen in eis salutem suam constitutam putaret;