Latin
16.65 to 16.72
Augustine, Contra Adimantum 16.65-72
Unproofread scanNot analysed yet
et ideo circumcisionem carnis et recte inpositam semis et recte a liberis intellectam esse manifestum est. repudiamus ergo eam carnalem cum apostolo et adprobamus eam spiritalem cum apostolo; et sabbati quietem non obseruamus in tempore, sed signum temporale intellegimus et ad aeternam quietem, quae illo signo significatur, aciem cordis intendimus. repudiamus itaque temporum obseruantiam cum apostolo, temporalium signorum intellegentiam tenemus cum apostolo; duorumque testamentorum differentiam sic probamus, ut in illo sint onera seruorum, in isto gaudia liberorum: in illo cognoscatur praefiguratio possessionis nostrae, in isto teneatur ipsa possessio. interpretatur apostolus sabbatum ad Hebraeos, cum dicit: remanet igitur sabbatismus populo dei. interpretatur etiam circumcisionem, cum dicit de Abraham: et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei. apostolicam itaque interpretationem spiritaliter teneo, carnalem seruitutis obseruationem libertate contemno utriusque testamenti auctorem deum uenerans, qui et ueteri homini fugienti tamquam dominus obposuit quod timeret, et nouo redeunti tamquam pater aperuit quod amaret.