# Contra Adimantum 17.1-16

Augustine, Contra Adimantum, 17.1 to 17.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/17.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/17.1

De eo, quod scriptum est in exodo : si aure audieris uocem meam et facies quaecumque praecipio tibi, odero odientes te et contristabo contristantes te; praecedet te angelus meus et adducet te ad Amorrhaeos et Pherezaeos et Chananaeos et Iebusaeos et Gergesaeos; et occidetis illos. deos eorum ne adoraueritis neque feceritis opera ipsorum, sed euersione euertetis eos et delete eorum memoriam. his uerbis de ueteribus libris ita commemoratis tamquam contrarium obponit Adimantus, quod in euangelio scriptum est dicente domino: ego autem dico uobis, diligite inimicos uestros. benedicite, qui uobis maledicunt, et benefacite iis, qui uos oderunt. et orate pro iis, qui uos persequuntur. quo loco primo illud uidendum est, quod satis esse debuerit homini uolenti quasi contraria monstrare, quod de occidendis inimicis in uetere lege scriptum esse commonuit. dominus enim de inimicis diligendis utique de hominibus praecepit; quos per nostram patientiam et caritatem ad salutem posse conuerti et quiuis intellegit et exemplis saepissime demonstratum est. quid ergo sibi uult, quod adiungenda consequentia putauit, ubi scriptum est: deos eorum ne adoraueritis neque feceritis opera ipsorum, sed euersione euertite eos et delete eorum memoriam, nisi quia et deos gentium Manichaei cogunt diligere? et quod in euangelio dominus ait: diligite inimicos uestros, non solum ad homines, sed ad daemonia quoque uel etiam ad simulacra pertinere arbitrantur. quod si ita est. quis non istam detestetur amentiam ? si autem non hoc arbitrantur, iste plurimum errauit, qui superstitiones gentium euertendas esse praeceptas in uetere testamento commemorare uoluit, cum in nouo quod scriptum est de inimicis diligendis tamquam contrarium uellet obponere. Nos autem neque illud, quod de hostibus hominibus occidendis in ueteribus libris illi populo dictum est contrarium esse dicimus huic praecepto euangelico, quo nobis ut inimicos nostros diligamus dominus iubet, quandoquidem illa inimicorum interfectio carnali adhuc populo congruebat, cui lex tamquam paedagogus data erat.

---

Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml.
