Latin
17.17 to 17.37
Augustine, Contra Adimantum 17.17-37
Unproofread scanNot analysed yet
sicut apostolus dicit. hi uero. qui tunc in illo populo sancti et spiritales homines erant paucissimi, sicut Moyses, sicut prophetae, quo animo facerent illam inimicorum interfectionem, utrum eos, quos interficiebant, diligerent, multum latet indoctos et inpios, qui diligunt caecitatem suam; qui quoniam non sunt idonei uidere ista, mole potius auctoritatis urgendi sunt. quid enim est quod dicit apostolus: ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu iam iudicaui quasi praesens eum, qui sic operatus est, in nomine domini nostri Iesu Christi congregatis nobis et meo spiritu cum potentia domini nostri Iesu tradere huiusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu? quid habet enim illa interfectio, quam multum isti exaggerant et inuidiose uentilant, nisi interitum carnis? sed quia exposuit apostolus, quo animo faceret, satis declarauit in aliquem inimicum uindictam cum caritate posse procedere. et tamen hic etiam alio modo fortasse interitus carnis, qui fit per paenitentiam, potest intellegi. ipsi autem legunt scripturas apocryphas, quas etiam incorruptissimas esse dicunt, ubi scriptum est apostolum Thomam maledixisse homini. a quo per inprudentiam palma percussus est, ignorante quis esset, maledictumque illud continuo uenisse ad effectum. nam cum ille homo, quoniam minister conuiuii erat. ut adportaret aquam, exisset ad fontem. a leone occisus et dilaniatus est. quod ut manifestaretur ad aliorum terrorem, canis manum eius intulit mensis, . ubi conuiuabatur apostolus. atque ita cum causa quaereretur a nescientibus eisque panderetur in magnum timorem et magnum honorem apostoli eos esse conuersos; atque hinc euangelii exordium commendandi extitisse. si uellet aliquis dentes Manichaeorum in ipsos conuertere, quam mordaciter ista reprehenderet! sed quia et ibi non est tacitum, quo animo factum sit. uidetur dilectio uindicantis. sic enim in illa scriptura legitur.