# Contra Adimantum 17.38-52

Augustine, Contra Adimantum, 17.38 to 17.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/17.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/17.38

quod deprecatus fuerit apostolus pro illo. in quem temporaliter uindicatum est, ut ei parceretur in futuro iudicio. si ergo tempore noui testamenti, quo maxime caritas commendatur, de poenis uisibilibus diuinitus iniectus est carnalibus timor, quanto magis tempore ueteris testamenti hoc congruisse illi populo intellegendum est, quem timor legis tamquam paedagogi cohercebat ? nam haec est breuissima et apertissima differentia duorum testamentorum, timor et amor: illud ad ueterem, hoc ad nouum hominem pertinet, utrumque tamen unius dei misericordissima dispensatione prolatum atque coniunctum. et in uetere scriptura tacetur animus uindicantium, quia paucissimi spiritales diuinis reuelationibus quid facerent, nouerant, ut populus. cui terror utilis erat, seuerissimo imperio domaretur. ut quemadmodum uidebant dari in manus suas interficiendos inimicos inpios cultoresque simalacrorum, sic ipsi formidarent in manus inimicorum suorum dari, si dei ueri iussa contemnerent et ad cultum idolorum atque inpietates gentium laberentur. nam et in ipsos similiter peccantes non dissimiliter uindicatum est. sed omnis haec temporalis uindicta infirmos animos terret. ut enutritos sub disciplina erudiat et a sempiternis atque ineffabilibus subpliciis possit auertere, quia plus timent carnales homines, quod in praesenti deus uindicat. quam illud, quod futurum minatur. Potest ergo esse dilectio in uindicante. quod unusquisque in filio suo probat, cum eum in mores pessimos defluentem seuerissima coherctione constringit et tanto magis, quanto magis eum diligit, atque hoc modo corrigi posse arbitratur. non autem occidunt filios, quos diligunt homines, quando eos corrigere uolunt, quia multi hanc uitam pro magno bono habent et totum, quare uolunt educare filios suos, in hac uita sperant. fideles autem atque sapientes homines, qui credunt esse aliam uitam meliorem et quanta possunt ex parte nouerunt nec ipsi uindicant occidendo, cum filios suos uolunt corrigere, quia in hac uita eos posse corrigi credunt;

---

Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml.
