# Contra Adimantum 17.63-77

Augustine, Contra Adimantum, 17.63 to 17.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/17.63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/17.63

an forte contra uoluntatem suorum sanctorum facturus est eos, quos illi diligunt, puniendo atque damnando ? immo ipsi potius ab ista calumniosa caecitate conuertantur ad deum et in utroque testamento eius intellegant uoluntatem, ne in sinistra parte inueniantur inter eos, quibus dicturus est domiuus: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. esuriui enim et non dedistis mihi manducare et cetera talia. displicet enim istis miseris, quod deus populo suo interficiendos tradidit inimicos; et ipsi panem mendicanti dari prohibent non inimico, sed subplici. intellegant potius sine odio esse posse uindictam, quam pauci intellegunt; et tamen quamdiu non intellegitur, tamdiu necesse est, ut lector in libris utriusque testamenti magno labore aut errore iactetur et putet contrarias sibi esse scripturas. Quam uindictam sine odio nondum apostoli animo ceperant, quando irati eis, a quibus non recipiebantur hospitio, quaesiuerunt de domino, utrum uellet eos petere ignem de caelo, sicut Helias fecerat, quo igne homines inhospitales consumerentur. tunc respondit eis dominus dicens eos nescire, cuius spiritus filii essent et quod ipse liberare uenisset, non perdere, quoniam illi animo inimico perdere cupiebant eos, quos uolebant igne consumi. postea uero cum inpleti essent spiritu sancto et perfecti facti essent, qui iam possent etiam inimicos diligere, acceperunt potestatem uindicandi, quia iam sine odio poterant uindicare. qua potestate et Petrus apostolus usus est in eo libro, quem isti non accipiunt, quoniam manifeste continet paracleti aduentum, id est consolatoris sancti spiritus. quem lugentibus misit, cum ab eorum oculis ipse ascendisset in caelum. consolator enim tristibus mittitur secundum illam eiusdem domini sententiam: beati lugentes quoniam ipsi consolabuntur. ipse etiam dixit: tunc lugebunt filii sponsi, cum ab eis ablatus fuerit sponsus. in illo ergo libro, ubi apertissime spiritus sanctus, quem dominus consolatorem promiserat, uenisse declaratur, legimus ad sententiam Petri cecidisse homines et mortuos esse uirum et uxorem.

---

Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml.
