# Contra Adimantum 17.78-90

Augustine, Contra Adimantum, 17.78 to 17.90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/17.78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/17.78

qui mentiri ausi erant spiritui sancto. quod isti magna caecitate uituperant, cum in apocryphis pro magno opere legant et illud, quod de apostolo Thoma commemoraui, et ipsius Petri filiam paralyticam factam precibus patris et hortulani filiam ad precem ipsius Petri esse mortuam, et respondent. quod hoc eis expediebat, ut et illa solueretur paralysi et illi moreretur: tamen ad preces apostoli factum esse non negant. quis autem illis dixit "non expediebat gentibus inpiis interfici". quas traditas esse diuinitus in manus populi Iudaeorum inridentes mirari se fingunt cum autem illa non odio sed bono animo apostoli fecerint. unde isti conuincunt animos uirorum spiritalium, qui in illo populo fuerunt, quod eos oderant, qui per ipsos diuina iustitia de hac uita iubebantur auferri V conpescant potius temeritatem suam et non decipiant inperitos, quibus aut non uacat legere aut nolunt legere aut peruerso animo legunt et non intendunt et misericordiam et seueritatem dei utriusque testamenti litteris commendari. nam de inimici dilectione, ut non reddatur malum pro malo, nonne in ueteribus libris legitur : domine deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis? quis hoc diceret, nisi qui sciret hoc deo placere, ut malum pro malo nemo reddat? sed hoc perfectorum est, ut non oderint in peccatoribus nisi peccata, ipsos autem homines diligant; et cum uindicant. non uindicent acerbitate saeuitiae, sed moderatione iustitiae, ne ipsa relaxatio peccati plus noceat peccatori quam poena uindictae. nec tamen hoc fecerunt iusti homines nisi auctoritate diuina, ne quis arbitretur passim sibi esse permissum necare quem uelit aut iudicio persequi aut poenis quibuslibet adfligere. aliquando autem aperte ponitur in scripturis ipsa diuina auctoritas, aliquando autem occultatur.

---

Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml.
