Latin
17.91 to 17.108
Augustine, Contra Adimantum 17.91-108
Unproofread scanNot analysed yet
ut et manifestis lector instruatur et exerceatur obscuris. Certe inimicum et persecutorem suum nimis ingratum et nimis infestum Saul regem accepit Dauid in potestatem, ut ei faceret quod uellet; et elegit parcere potius quam occidere. non enim erat iussus occidere sed neque prohibitus; immo etiam diuinitus audierat se inpune facere quicquid uellet inimico; et tamen tantam potestatem ad mansuetudinem contulit. dicatur mihi quem timuit, cum interficere noluit. nec hominem possumus dicere timuisse, quem acceperat in potestatem, nec deum. qui dederat. ubi ergo nec difficultas fuit occidendi nec timor, dilectio pepercit inimico. ecce Dauid ille bellator inpleuit praeceptum Christi. quod accepimus, ut diligamus inimicos. atque utinam hoc imitar. ntur isti, qui humanum adfectum misericordiae ad nescio quae crudelia deliramenta torserunt! dum enim credunt panem plorare, quod fieri non potest, non eum porrigunt homini. quem plorantem uident. fortassis dicant, sicut solent caeci iactare insana conuicia, meliorem fuisse Dauid, qui pepercit inimico, quam deum qui dederat ei occidendi potestatem: quasi uero deus nescierit, cui dederit hanc potestatem. nouerat utique uoluntatem serui sui, sed ut ceteris etiam hominibus ad imitandum innotesceret ea quae in corde Dauid iam deo nota erat inimici dilectio* dedit illi in potestatem inimicum, quem nondum uolebat occidi, propter certam rerum dispositionem, quam per illum inpleri oportebat. ita et Dauid bonitas commendata est, ut haberent homines quod amarent, et Saulis malitia ad exitum digniorem dilata est, ut haberent homines quod timerent.