Latin
20.1 to 20.16
Augustine, Contra Adimantum 20.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
De eo, quod scriptum est in lege: si ambulaueritis in lege et praecepta mea custodieritis, dabo pluuias tempore suo et producet terra fructus suos et arbores poma et uindemiae tuae messibus succedent et satio uindemiis: et saturabimini et sedebitis in pace in terra uestra et dormietis et non erit, qui uos terreat; et perdam omnem beluam ex terra uestra et persequemini inimicos uestros, et cadent ante uos in gladio; et insequentur quinque ex uobis centum et centum ex uobis persequentur decem milia et concident inimici uestri ante uos in gladio; et ueniam et benedicam uos et multiplicabo uos et disponam uos. manducabitis uetus, quod inueterauit, et proicietis uetus ante nouum. iam neminem oportet postulare a nobis, ut haec ostendamus quam congruenter illi populo deus promiserit. multa enim de hac re diximus. et cui parua sunt, nimis tardus est. sed tamen quod etiam huic loco de nouo testamento dicunt esse contrarium illud uidelicet, quod dominus ait: nolite portare aurum neque argentum neque nummos in zonis uestris, non peram in uia neque duas tunicas nequs calciamenta neque uirgam; dignus est enim operarius mercede sua, quid mirum si haec euangelistis donauerit ? numquid in hoc ministerium populus Iudaicus uocabatur? quae tamen omnia spiritaliter perscrutanda sunt, ne ipse dominus hominibus inpiis contra sua praecepta fecisse uideatur, qui etiam loculos habebat, quibus ad necessarium uictum pecunia portabatur. nisi forte dicturi sunt in zonis habere pecuniam peccatum esse. in loculis autem non esse peccatum. non autem ista iussa, sed permissa esse apostolis ex hoc intellegitur, quod apostolus Paulus manibus suis operatus uictum quaerebat non abusus ea potestate, sicut ipse loquitur, quam dominus euangelistis dedit. quod enim permittitur a domino, etiam non facere licet;