# Contra Adimantum 3.1-18

Augustine, Contra Adimantum, 3.1 to 3.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/3.1

De eo quod scriptum est in genesi: et dixit deus: non est bonum solum hominem esse; faciamus ei adiutorium. et inmisit deus Adae somnum et obdormiuit; et sumpsit unam de costis eius, ex qua formauit Euam, quam adduxit ad Adam et ait: ideo relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae. huic rursus loco Manichaei calumniantur dicentes contra nouum testamentum esse istam sententiam, qua deus scribitur et formasse mulierem et uiro coniunxisse, propterea quia in euangelio dicit dominus: omnis qui reliquerit domum aut uxorem aut parentes aut fratres aut filios propter regnum caelorum, septies tantum accipiet in hoc tempore et in futuro saeculo possidebit uitam aeternam. in qua calumnia miror eos sic esse caecatos uel potius non miror; excaecauit enim illos, sicut scriptum est, malitia eorum. sed tamen quis non uideret tanta in nouo testamento praecepta de uxore diligenda? cur enim potius uetus testamentum dicunt aduersari huic sententiae domini, • qua dicit relinquendam esse uxorem propter regnum caelorum, et non ipsum nouum sibi aduersari? quod nefas est dicere. intellegenda enim sunt, non temere accusanda, quae inperitis uidentur esse contraria. Nam et dominus interrogatus a Iudaeis, utrum ei placeret dato libello repudii dimittere, respondit eis dicens: non legistis, quoniam qui fecit ab initio masculum et feminam et dixit: propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una. itaque iam non sunt duo, sed una caro. quod ergo deus coniunxit, homo non separet. et dicunt illi: quid ergo Moyses mandauit dari libellum repudii et dimittere? dicit illis Iesus: quia ad duritiam cordis uestri permisit uobis Moyses dimittere uxores uestras; ab initio autem non fuit sic. dico autem uobis: quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob causam fornicationis, facit eam moechari, et ipse si alteram duxerit, adulterium committit.

---

Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml.
