# Contra Adimantum 5.1-17

Augustine, Contra Adimantum, 5.1 to 5.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/5.1

De eo quod scriptum est in genesi: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. hunc locum Manichaei. quo scriptum est in genesi hominem factum esse ad imaginem et similitudinem dei, propterea dicunt nouo testamento esse contrarium. quia dominus in euangelio dicit Iudaeis: uos ex patre diabolo estis et desideria patris uestri facere uultis; ille homicida erat ab initio et in ueritate non stetit, quia ueritas in eo non est, et quod alio loco Iudaei serpentum genera et uiperarum appellantur. non intellegunt illud dictum esse de homine antequam peccaret, quod factus est ad imaginem et similitudinem dei, hoc autem, quod in euangelio est, "UOB ex patre diabolo estis" peccatoribus et infidelibus dici. tribus enim modis in scripturis sanctis filiorum nomen accipitur: uno secundum naturam. quomodo Isaac filius Abrahae uel etiam ceteri Iudaei, qui ex eadem origine ueniunt; alio secundum doctrinam. ut filius eius in ea re quisque appelletur, a quo aliquid didicit. sicut filios suos appellat apostolus, qui ab illo didicerunt euangelium; tertio secundum imitationem, sicut filios Abrahae nos uocat apostolus, quod eius fidem imitamur. duobus ergo modis peccatores infideles Iudaei filii diaboli uocantur a domino, uel quod ab ipso inpietatem didicerunt, sicut de ipso diabolo apostolus dicit: qui nunc operatur in filiis diffidentiae; uel quod eum imitantur, quod magis pertinet ad id, quod de illo dictum est: et in ueritate non stetit quia et ipsi Iudaei in ueritate legis, quae sibi data est, non steterunt eodem domino adtestante et dicente: si crederetis Moysi. crederetis et mihi: ille enim de me scripsit. secundum eorundem peccatorum uenena etiam serpentum et uiperarum genera uocantur. Ad imaginem autem dei factum hominem non tantum genesis sed etiam apostolus clamat, cum dicit: uir quidem non debet uelare caput.

---

Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml.
