Latin
5.18 to 5.31
Augustine, Contra Adimantum 5.18-31
Unproofread scanNot analysed yet
cum sit imago et gloria dei, mulier autem gloria uiri. et ut manifeste intellegatur non secundum uetustatem peccati, quae corrumpitur, sed secundum spiritalem conformationem factum esse hominem ad imaginem dei. item apostolus monet, ut exuti consuetudine peccatorum, id est uetere homine, induamus nouam uitam Christi. quem nouum hominem appellat. et ut doceat hoc nos aliquando amisisse, renouationem illam uocat. nam ita loquitur: expoliantes uos ueterem hominem cum actibus eius induite nouum. qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius. qui creauit eum. filii ergo dei sunt homines renouati ad eius imaginem et ei similes facti usque ad dilectionem inimici. sicut dominus dicit diligere nos debere inimicos nostros, ut similes simus patri nostro, qui in caelis est. quod in potestate nostra ab ipso deo esse positum docet scriptura, cum dicit: dedit eis potestatem filios dei fieri. filii autem diaboli dicuntur homines. cum imitantur eius inpiam superbiam et a luce atque celsitudine sapientiae decidunt et non credunt ueritati, quales dominus arguit, cum dicit: uos ex patre diabolo estis et cetera. cui loco euangelico propheta consonat dicens: ego dixi, dii estis et filii altissimi omnes: uos autem sic'ut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis.