Latin
7.30 to 7.40
Augustine, Contra Adimantum 7.30-40
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem mouentur, quod dictum est: ego sum zelans, moueantur etiam illo, quod dixit apostolus Paulus: zelo dei uos zelo; desponsaui enim uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo. sancta enim scriptura uerbis nostris loquens etiam per haec uerba demonstrat nihil digne de deo posse dici. cur enim non etiam ista uerba dicantur de illa maiestate, de qua quicquid dictum fuerit, indigne dicitur, quia omnes opes linguarum omnium ineffabili sublimitate praecedit? nam quoniam zelando solent mariti uxorum pudicitiam custodire, potestatem et disciplinam dei, qua fornicari animam inpune non sinit, zelum dei scripturae uocauerunt. est autem animae fornicatio auersio a fecunditate sapientiae et ad conceptum temporalium inlecebrarum corruptionumque conuersio. Illud uero quod dimittendum esse dicit fratri non solum septies sed et septuagies septies, paenitenti utique dicit. deus autem illis se dixit retribuere peccata, qui eum oderunt, non qui ei per paenitentiam reconciliantur. nam et apud prophetam dominus dicit: nolo mortem peccatoris, quantum ut reuertatur et uiuat. ex quo facile adparet et in ea patientia, quae inuitat ad paenitentiam, et in ea indulgentia, quae ignoscit paenitentibus, et in ea iustitia. quae punit eos, qui corrigi nolunt, utrumque testamentum sibi conuenire atque congruere tamquam ab uno deo utrumque conscriptum.