Latin
9.1 to 9.9
Augustine, Contra Adimantum 9.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
De eo, quod scriptum est, quod locutus est deus cum Adam et Eua et cum serpente et cum Cain et ceteris antiquis. inter quos etiam et nonnullis adparuisse scribitur et ab eis uisus esse non uno, sed multis scripturarum locis, in quibus et locutus esse deus cum hominibus inuenitur et nonnullis adparuisse: insidiantur ergo Manichaei et dicunt omnia contraria esse nouo testamento, quoniam dominus dicit: deum nemo uidit umquam nisi unicus filius, qui est in sinu patris; ille adnuntiauit nobis de eo, et iterum quod dicit Iudaeis: nec uocem illius aliquando audistis nec faciem eius uidistis nec uerbum eius habetis in uobis manens, quia ei, quem ille misit, non credidistis. quibus respondemus eo ipso, quod in euangelio scriptum est: deum nemo uidit umquam nisi unicus filius, qui est in sinu patris; ipse adnuntiauit nobis de eo totam ipsam solui posse quaestionem, quia ipse filius, quod est uerbum dei. non solum nouissimis temporibus, cum in carne adparere dignatus est, sed etiam prius a constitutione mundi, cui uoluit de patre adnuntiauit siue loquendo siue adparendo uel per angelicam aliquam potestatem uel per quamlibet creaturam: quia ipse est in omnibus ueritas et omnia illi constant et omnia illi ad nutum seruiunt atque subiecta sunt, ut etiam oculis per uisibilem creaturam cui uult, cum dignatur, adpareat, cum ipse tamen secundum diuinitatem suam et secundum id, quod uerbum est patris, coaeternum patri et incommutabile, per quod facta sunt omnia, non nisi purgatissimo et simplicissimo corde uideatur. et ideo quibusdam locis etiam scriptura ipsa testatur angelum uisum, ubi dicit deum uisum. sicut in illa luctatione Iacob et angelus dictus est ille, qui adparuit. et cum adparuit in rubo Moysi et item in heremo, cum iam eduxisset populum de terra Aegypti, quando legem accepit.