# Contra Adimantum 9.24-26

Augustine, Contra Adimantum, 9.24 to 9.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/9.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/9.24

quam uocem multi Iudaeorum praesentes audierunt nec ideo tamen audisse dicendi sunt. quia non obtemperauerunt, ut crederent. quapropter si non est mirandum, quod uerbum dei, id est unicus filius dei, qui de patre adnuntiat, cui uult per se ipsum, cui uult per aliquam creaturam uel sonando uel adparendo, cum tamen ipse per se ipsum mundo corde uideatur et per illum pater — beati enim mundicordes, quia ipsi deum uidebunt —: non est mirandum ex utroque testamento ista omnia testimonia consonare.

---

Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml.
