# Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.28

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.28

Quod autem de illo commemoravi, quem pigrum servum misit in tenebras exteriores severitas' Dei, ubi nee futurornm improvidus dicitur quia tali pecuniam suam credidit, neC impotens quia ut bene ageret non ipse rexit,, ipse correxit, nee æmulus ac malitiosus quod a luce separatum in tenebras misit: hoc de omnibus pænis hominum, quæ leguntur in propheticis Libris inflictae fuisse peccantibus, debet fidclis lector advertere. Hoe ergo etiam de di- Juno. Neque enim Dominus Jesus non tale aliquid futurum in suo pnenuntiavit adventu, quando ait: Sicut in diebus Noe manducabant, bibebant, novellobant, ædificabant, nubebant, uxores duccbant; venit diluvium et perdidit omnes: sic etit ei adventus Filii hominis (Luc. XVII, 26, 27). Hoc et de obduratione cordis Pharaonis. Neque enim Novi Testamenti litteræ, nou dicunt de quibusdam: Tradidit illos Deus in reprobam mentem, at fatiant quas non conveniunt (Rom. I. 28). Hoc de spiritu mendaci, quem Deus, qui bene utitur etiam malis, justissimo judicio ad impium regem decipiendum misit, sicut Michreas propheta sibi in visione prophetica demonstratum esse testatur (111 Reg. XXII, 19-23). Neque.enim dubitavit tale aliquid dicere apostolus Paulus, cum se sciret verissime. dicere, ubi ait: Mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, et judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati ( I Thess. II, 10, 11). Hoc de facto per Moysen, cni Deus dixit, Accipe omnes duces populi, et victima illos Domino contra solem ( Num. xxv, 4): hoc est, in manifesto per diem. Vel quod factum idolum Moyses ita vindicavit, ut nec proximo suo quisque parceret, ferro perimens impios (Exod. XXXII). Neque enim et Dominus Jesus non dixit: Eos autem qui noluerunt me tegnare sibit adducite, et interficite coram me (Luc. xix, 27). Ubi profecto, quia mortem significat animarum, magis est utique illa fidelibus horrenda et metuenda funin corporum. Unde idem Dominus dicit: Nolite timere eoa qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam (Matth. x, 28).

---

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml.
