Latin
1.5.1 to 1.5.19
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.5.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. CAPUT PRIMUM. -1. Libro, quem misistis, fra- Ires dilectissimi, nescio cujus hæretici, invento, sicut scripsistis, in platea maritima, cum venalis codex ipse ferretur, et concurrentibus turbis periculosa curiositate et delectatione legeretur, ut quantopossemcompendio responderem, prius quæsivi cujusnam esset erroris. Non enim soli Manichæi Legem Prophetasque condemnant; sed et Marcionistæ, et alii nonnulli quorum sectæ non ita innotuerunt populis christianis. Iste autem, cujus nomen in eodem libro non comperi, detestatur Deum mundi fabricatorem: cum Manichæi, quamvis librum Geneseos non accipiant, atque blasphement, Deam tamen bonum fabricasse mundum, etsi ex aliena natura atque materia, confiteantur. Sed quanquam non mihi apparuerit, cujus sectæ sit iste blasphemus, defendenda est adversus ejus linguam Scriptura divina, quam maledicis disputationibus ineectalur. Et quoniam quoquo modo christianum sc videri cupit, unde et ex Evangelio et ex Apostolo ponit aliqua testimonia; etiam Scripturis ad Novum Testamentum pertinentihus refellendus est: ut ostendatur in reprehensione veterum incousiderantius quam versutius insanire. CAPUT II. —2. Ac primum, quod pius poterat rcligioso, quærit iste impius ore sacrilego, quomodo accipiendum sit quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1): quanquam non addidcrit, lerram9 de qua post loquitur. Quærit ergo: Quo principo? ejutne quo idem Deus esse cæpit, an es eo quo illum esse vacuum tæduit? Cui respondetur, quia nec Deus esse caepit, nee eum vacationis suæ tæduit, qui neque aliquando non fuit, nec cessando torpuit, nec operando laboravit: nec sine caelo sedis indiguit, nec facto caelo sedem tanquam finitis erroribus pcregrinus invenit. Potens est cnim beatissime manere in semetipso; templo autem suo quod sunt omnes sancti, et Angeli et homines I, sic impertiri habitationem suam, ut illi ex ipso habeant tale bonum quo benti esse possint, non ex eis ille talem domnum sine qua beatus esse non possit.