# Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.5.20-37

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, 1.5.20 to 1.5.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.5.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.5.20

Aut ergo sic intelligendum est quod scriptum est, In principio fecit Deus cælum et terram, ut principium sit ex quo esse cæperunt; non cnim Dco coæterna semper fuerunt, sed facta initium ex quo esse inciperent acceperunt: aut certe quia in principio sibi coæterno fecit Deus coelum et terram, hoc est, in unigenito Filio. Ipse est enim Sapicntia, dc qua dicit Apostolus: Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam (t Cor. I, 24). Et Deo qui fccit cælum et terram, dicitur in Psalmo: Omnia in Sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Aut si de Psalmo iste non vult accipcre testimonium, Apostolum audiat de Christo loquentem: Qnia in ipso condita sunt omnia, in cælo et in terra, visibilia et invisibilia (Co/oss. i, 16). Deus igitur nec cæpit esse, nec desinet: sed opera ejus quædam incipientia certo fine esse desistunt, sicut tempora et temporalia; quædam incipien tia permanebunt, sicut ipsa sanctorum hominum, quam. percepturi sunt, vita æterna. Quod iste non vidit, qui putavit esse dicendum ac definiendum, nullum esse sine fine principium: nee ipsum potuit attendere numerum, cujus initium est ab uno, et finis in nullo. Nullus quippe numerus quamlibet m?gnus, vel dicitur, vel si dici jam non potest, cogitatur, cui non addi possit ut major sit. Et puto quod iste, quamlibet hæresim sub nomine Christi teneat contra Christum, vitam sibi promittit in Christo, utique beatam, cujus tunc poterit esse principium, cum vitæ hujus miseræ finis fuerit. Respondeat itaque, beata illa vita, quam non ncgat habituram vel habere principium, utrum habitura, an non habitura sit flnem? Si dixerit habihiram, quomodo se audebit dicere christianum? Si dixerit non habituram, ubi est quad ausus est dicere, nullum esse sine fine principium? CAPUT III.

---

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml.
