# Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.5.38-56

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, 1.5.38 to 1.5.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.5.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.5.38

— 4. Quærit etiam: Si mundus iste bonum aliquid est, cur non olim ex initio ab eo factum est, quod melius fuit? Quasi se ipso aliquid melius Deus fecerit mundum: aut idco non debuerit hoc bonum fieri, quia non est xqualc facienti. Quod autem quoerit, cur non istud olim ex initio factum sit; responsum habeat, Imo vero olim ex initio factum est: ex initio utiquc suo, non Dei, cui nullum est initium. Si autem hoc initium significari potuit, eo quod dictum est, In principio fecit Deus: quid est quod calumniatur velut interrogans, in quo principio fecerit; cum ipse rursus quærat, cur non olim ex initio factum sit? Proinde sua verba illi replicanda sunt. Nam sicut ipse propter id quod scriptum est, In principio fecit Deu: cælum et terram, argumentatur ct dicit, In principio igitur quo? ejusne quo idem Deus esae cæpit, an ex eo quo illum esse vacuum tæduit? ita et nos ad id quod ait, Cur non istud olim ex initio factum est ab eo? respondeamus, et dicamus ci, Ex initio igitur quo? ejusne quo idem Deus esse coepit, an ex eo quo illum esse vacuum tæduit? Hoc quippc illi displicet, quod non olim ex initio Deus fecerit caelum, cum dicit, Cur non olim ex initio? Tanquam ex illo initio facere debuerit, ex quo est ipse qui fecit. Cur non hic timuit, ne dicendo, ex initio ex quo cat ipse Deus, cuin debuisse facere cælum, dictretur ei: Habet ergo Deus initium, ac per hoc secundum sententiam tuam habebit et linem; tu enim dixisti, nullum esse initium sine fine? Porro si Deus caret initio, quomodo faceret aliquid ex initio ex quo ipse est I? Ac per hoc ex initio fecit i lo ex quo fecit, id est, ex quo cæpit esse qnod fecit.

---

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml.
