# Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.151-176

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, 1.52.151 to 1.52.176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.151

XLIX). Jam de hoc salutari Dei, quod ipse sit Christus, supra commemoravi atque monstravi (Suprat n. 15). Quod est autem sacratius laudis sacrificium, quam in actione gratiarum? Et unde majores agendæ sunt Deo gra iæ, quam pro ipsius gratia per Jcsuin Christum Dominum nostrum? Quod totum fidcles in Ecclesiæ sacrificio sciunt, cujus umbre fuerunt, omnia priorum genera sacrificiorum. Isti autem vaniloqui reprehensores Votcris Testamenti, etiam si cætera quæ commemoravi de hoc psalmo minus intelligunt, sufficiat cii quantum ad præsentem quæstionem attinet, quia Deus Prophetarum, qui Deus est etiam Apostolorum, non manducat taurorum carnca, nec sanguinem potat hircorum. Tatem quippe eum noverant sancti, qui pleni ejus Spiritu ista dicebant. Unde illud quod David obtulit, ut populo parceretur, umbra crat futuri, qua significatum est, qnod per unum sacrificium 1, cujus illa figura erat2, saluti populi spiritualiter parcitur. Ipse est enim Christus Jesus, qui traditus est, sicut Apostolus dicit, propler delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25): propter quod etiam dicit, Pascha nostrum immolatus eat Christus (I Cor. v, 7). CAPUT XIX. — 58. Unde autem iste probare conatus est, evidenter servisse dæmoniis, qui sacrificiis ea promeruit, volens hoc intelligi de sancto David, ibi evidentius quanta fraude imperitorum animis insidietur ostendit. Adhibuit cnim Apostolum testem, eo quod dixcril, Videte Israel carnaliter: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? Quid ergo? dico quod idolum sit aliquid? Sed qui sacrificant, dœmonibus sacrificant. Quod non ita scriptum est: sed ita, Videte Israel secundum carnem: nonne qui de sacrificiis manducant, socii sunt altaris? Quid ergo? dico quia idolis immutatum eat aliquid, aut idolum est aliquid? Sed quia quæ immolant a, dœmoniis, et non Deo, immolant. Nolo vos socios dœmoniorum fieri. Potuit autem accidere, ut. secundum interpretationum varietatem non in rebus, sed in verbis, quod ego dixi, secundum carnem;

---

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml.
