Latin
1.52.399 to 1.52.421
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.399-421
Unproofread scanNot analysed yet
Annon erant mali quibus ait, Si ergo vos cum sitis mali? Annon habebant Deum bonum patrem quibus ait, Quanto magis Pater vester qui iti cœlis est, dabit bona petentibus se? Porro si mali appellati sunt propter peccata, sine quibus non est in hac infirmitate mortaliurn quorumlibet etiam vita justorum; quanto convenientius semcn pessimum diceretur, quod nasceretur impia voluutate, ct anoribus exsecrabilibus pullularet? Sed hunc, inquit, Deum Dominus Christus appellavit arborem malam facientem fructus malos. Imo A'cro hujus talia sentientis tanquam malæ arboris, iste ipse sermo blasphemus, fructus est malus. Nam hominem malum dixisse Dominum arborem malam, cujus fructus mali essent opera mala; et hominem bonum arborem bonam, cujus fructus boni essent opera bona (Matth. VII, 15-20); id est, ipsas hominum voluntates, vel malam mali hominis, vcl bonam boni hominis diversas esse arborcs diversos fructus ferentes, satis evidenter ipse testatur, dicctis: Donus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Quomodo aurem diceret, Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum (Id. xu, 55, 33); nisi homo posset nunc in hoc, nunc in illud mutata voluntate converti? CAPUT XXIII. —48. Sed ipse Deus, inquit, per eumdem prophetam fatetur, et dicit, Ego sum Dens faciens bona et creans mala (Isai. XLV, 7), Ita I lane: ipse est enim Deus, de quo dicit Apostolus, Vides ergo bonitatem et severitatem Dei (Rom. XI, 22). Hæc autem severitas ejus damnabilibus mala est, quia malum illis damnationis importat. Nam quia justa est, alio modo reperitur bona: omne enim justum bonum. Quam vero eleganter sibi videtur iste verba disculert atque discernere, nesciens quid loquatur? Quandoquidcm hoc ipsum quod ita posuit hoc testimonium, ut non diceretur?