# Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.422-436

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, 1.52.422 to 1.52.436. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.422
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.422

Faciens bona et mala; aut, creans bona ct mala; aut, creans bona ct faciens mala; sed, faciens bona et creans mala: vult vertere in crimen; et conatur ostendere, quod fil, forinsecus fieri; quod autem crcatur, apud ipsum esse creatorem, atque inde procedere: ut videlicet Deus Prophetarum tanquam extranei a se boni factor aliquando fuisse videatur, creator autem mali tanquam natura malus de se ipso proferens quod creavit. Quae verba si ex consuetudine consideremus ocutionis humanae, et fieri ct creari, non solum filii quos de semetipso quisque generat, verum etiam magistratus dicuntur atque urbes, et quæcumque alia quæ non exeunt de gignente, scd forinsecus fiunt. Si au tem quomodo Scripturæ sanctæ, quibus iste insidiatnr, loqui soleaul, perscrutemur, aut hoc est facere quod creare, a quo tamen distinguitur gignere; et variandi verbi causa, non ad aliquain rerum differentiam dici potuit, faciens bona et creans mala; cun) dici etiam posset, creans bona et faciens mala: aut si ullam voluisset propheticus Spiritus hic esse distantiam, multo accommodatius sic acciperentur hæc verba, ut intelligeremus id fieri, qnod si non fieret, omnino non csset; creari antem, ex eo quod erat condi aiiquid vel constitui, sicut diximus creari magistratus atque urbes: nam et illi ex iis qui jam Inmines erant constituuntur in honoribus, cum magistratus crcantur; et ligna et lapides quibus construuntur urbes, utique jam erant, sed nondum in illam rerum faciem, quam videmus in urbibus, quodam erdine et compositione venerant; quod cum fit, creari urbes dicuntur. Quod enim Græci appellant ϰτίςειν, hoc nostri aliquando creare, aliquando constilucre, aliquando condere interpretantur, quod sæpissime idem significat ill illis Litteris quod est farere. Nam et fecit Deus hominem ad imaginem Dei, et Deut creavit hominem inexterminabilem (Sap.

---

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml.
