# Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.437-455

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, 1.52.437 to 1.52.455. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.437
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.437

II, 23), legimus: et si aliquando cum aliqua differentia dicitur, hoe rectius potest interesse quod dixi, ut facere sit quod omnino non erat; creare autem, ex eo quod jain erat ordinando aliquid constituere. Ideoque hoc loco dictus est Deus ereans mala, quoniam peccantibus ea convertit in malum dispositione severitatis suæ, quæ bonitatis ejus largitate bona facta sunt. Undo dicit apostolus Paulus: Christi bonus odor sumus in omni loco1, et in iia qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt: quibusdam quidem odor vitæ in vitam, quibusdam vero odor mortis in mortem. Sed cum continuo sequatur, et dicat, Et ad hæc quis idoneus (II Cor. II, 15. 16)? nonne importuni quodam modo sumus in.. gerere ista carnalibus non studiosis, sed contentiosis, nullo modo idoneis ea capere, quae utinam saltem desinerent carpere? Quantus quippe conflictus adversus Arianos fucrat excitatus, ne unigenitum Filium dicerent esse crealuram, idem putantes crcatum esse quod genitmn, iste fortassis ignorat. Sed ut ejus regula fallax atquc distorta, ex eodem prophetico et evangelico testimonio, qnod ipse posuit, percussa frangatur; sic Deus loquitur per prophetam: Ego creans lucem et fuciens tenebras, faciens pacem et creatis mala (Isai. XLV, 7). Quod ipse nee totum, nec sicut illic legitur, posuit. Atque illud quidem facile dissimulandum est, quod pro pace posuit bona; quoniam pax bona est. Sed illud praetereundum non est, quia hujus sententiæ partem superiorem dolo potuit præterire, ne diceret, creans lucem: quia cum sit lux etiam confitente ipso utique bona, ab eocrcatam noluit confiteri, queri non vult creare nisi mala. Magis ergo indifferenter id positum debemus accipere, creare et facere: distinctionis tamen, quam sibi iste fecit, rcgula fracta est; quoniam Deus Prophetarum, quem de verbo quod non intelligit culpat, ibi legitur crea..

---

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml.
