Latin
1.52.473 to 1.52.487
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.473-487
Unproofread scanNot analysed yet
XXVIII, 56, 57). Imo vero quanto est horribilius, tanto est terribilius. Nequc enim a Propheta monendo dictum est, sed minando: non ut hæc homines facerent; sed ne illa facerent quao sensus perversus exercet, ct ad b cc pervenirent quon sensus humanus exhoret. Quis autem digne eloqui possit, quam sit mentis exsecrabilior fœditas, pœnas exhorrere meritorum, et merita non cavcre pœnarum? Dicat plane Spiritus sanctus intaminatus ci intaminabilis, quod audire anima recusat immunda, et esse non recusat immunda. Immunditiam quippe aversatur carnis offensis sensibus carnis, et immunditiam diligit suam exstinctis sensibus cordis. Dicat h:rc Spiritus Dei, et per horrorem talia mala patiendi, incutiat timorem malefaciendi. Idem namquc Spiritus eliam per Apostolum loquens, sensus impios non cst verecundatus offendere, dum pios vellet instruere: ubi commemorata impietate quorumdam, qua coluerunt et servierunt creaturæ potius quam Creatori, subjunxit, atque at! ,Propter hoc tradidit illos Deus iit passiones ignominiæ. Nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam: similiter autem et masculi, relinquentes naturalem usum feminæ, exarserunt iti appe titum suum in invicem, masculi in masculos deformitatem operantes, et mercedem mutuam quam oportuit erroris sui, iit semetipsis recipientes. Si quisquam inimicus Apostoli vellet ea his verbis talia dicere, qualia dicit ex hibrorum veterum quibusdam locis iste blasphemus, nonne haberet amplam materiam in qua loquaritcr insaniret; et quanto sibi viderentur disertiora dicta I, lanto detestabiliora maledicta jactaret; mariinc qnia dictum est, Mercedem mutuam quam oportuit erroris sui, in semetipsis recipientes? Oportuisse quippe non csl veritus dicere Apostolus, ut qui creaturæ potius quam Creatori servierunt, erroris sui mercedem, non inviti hæc turpia patiendo, sed libenter faciendo, reciperent: judicio scilicet, non alicujus hominis inl. niundissimi, quem talia delectarent, sed justissimi Dei, qui tradidit Pos in passiones ignominiæ;