# Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.488-508

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, 1.52.488 to 1.52.508. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.488
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.488

ut crimina criminibus vindicentur, et supplicia peccantium non sint tormenta. sed incrementa vitiorum. Sapiens anlem cum hæc audit, ipsam magis in hac vita iram Dei timet, qua homo non patitur quod acriter dolet, sed facit quod turpiter libet; et ejus cui talia judicia displicr.nt, verba insana contemnit, quia in ipso2 poenam Pharaonis, hoc est, indurati cordis agnoscit. Si enim quosdam qui non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit Deus in reprobam mentem, ut faciant quæ non conveniunt (Ront. I, 25-28); quid mirum, si et istum qui divina blasphemat eloquia, tradidit Deus in reprobam mentem, ut dicat quae non conveniunt? Sic enim oportet hæreses esse, ut probati, inquit Apostolus, manifesti fiant in vobis (I Cor. XI, 19). Sic vasa iræ locis congruis et temporibus ordinantur, ut etiam de ipsis notas faciat Deus divitias glorire suæ in vasa misericordiæ, quæ de massa ejusdem damnationis fiunt in honorem, gratia illius, non meritis suis (Rom. IX, it, 23). Ille quippe donat prodesse nobis, non solum quod docet veritas, verum etiam quod obstrepit vanitas; ut cnm respondetur inquietissimae vanitati, auscultetur sincerissima veritati. Si De turpi maledicto arguit vanitas3: sed turpe non esse, quibusdam rebus turpibus nominatis cavendam ostendere turpitudinem, miscricors indicat veritas, et vecors vincitur vanitas. Nam de turpi maledicto potest a verbosis impiis reprehendi et apostolus Paulus, ubi ait, Utinam et abscindantur qui vos conturbant ( Galat. v, 12)! quod etsi bene intelligentibus benedictio magis apparet, ut fiant spadones propter regnum coelorum; potest tamen garrula cæcitas ethan in Apostolo boc reprehendere, contendens quod non debuerit rem honestam turpi verbo enuntiare. Possunt ct ipsum Dominum, qui ejusdem continentiæ donum commendans ait, Sunt qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum (Matth. xix, 12). Legunt quippe isti litteriones: sic enim potius quam litterati appellandi sunt qui legendo litterates, nihil saprre didicerunt: legunt ergo apud Ciceronem tale aliquid, unic sibi, videantur docte Christi verba culpare, perditi potius quam periti.

---

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml.
