# Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.509-525

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, 1.52.509 to 1.52.525. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.509
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.509

Ille namque cum doceret, in trenslatione verborum obscœnitatem esse vitandam, Nolo, inquit, dici, morte Africani castratam esse rempublicam (Cic, de Oratore, lib. 3). Sed si hoc verbum ipse quod vitari volebat, ul vitandum ostenderet, non vitavit, ct quod dici noluit, coactus est dicere; quanto magis rcs quæ verbo eodem recte significatur, ut ab audiente possit intelligi, suo verbo enuntiatur? Atque ut ad illud rodeamus, quod iste in Deuteronomio reprehendit: si Cicero vir eloquentissimus ct verborum vigilantissimus appensor et mensor, quod dici noluit, dixit, ne diceretur; quanto melius Deus magis morum quam verborum pulchritudinem quærens alquc munditiam, turpe aliquid non turpiter, sed minaciter dixit, ut hoc horreretur, ne illud committeretur1, propter qnod ad illa quae audire horroris est, veniretur? Et tamen cum legitur, aures infidelitas claudit, avertit facem, exasperat vultum, linguam vibrat, blasphemias jaculatur. Videte si non sunt isti ex isto genere hominum, qui loquentc Christo de Sacramento corporis ct sanguinis sui dixerunt: Durus est hic sermo; quis pOla, eum audire? Nisi quod excusahiliorcs sunt, qui verba divina quæ non intelligebant, non in maledictione, sed in benedictione horribilia non fercbant. Mirum enim non est, si maledictum quando auditur, horretur; nee exigendum est ut verbis non horrendis dicatur, quod ad hoc dicitur, ut ab cxhorren e timeatur: Dominus autem talia dicebat, quæ amari præciperet, non timeri; et tamen quæ infidelitas sufferat, Caro mea vera cibus est, et sanguis meus oere potus est; et, Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis (Joan. vi, 61, 56, 54)? Si ergo Dei Sapientia, verbis sacramento congruts pascens animam credentem, non curavit insipientiam nauscantem; quanto magis eadem ipsa Sapicntia, ubi locus et tempus timoris fuerat, non amoris, salubrem volens importare terrorem, non curavit insipientis errorem, quamvis ejus prævideret horrorem?

---

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml.
