Latin
1.52.526 to 1.52.530
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.526-530
Unproofread scanNot analysed yet
Quis antem istorum spiritualem novit horrere anima; fœditatem, cum velut sua quadam fame atque egestate compcilitur comedere, quæ de suis carnalibus cogitationibus, tanquam de femoribus excunt? Nam illius maledicti, quod iste velut lurpc reprehendit, rarus effectus est2; vix enim aliquando tam magnum est flagellum famis, ut ad nefanda illa compellat: ista vero fame, qua miscrorum animæ inopes veritatis ea pro veritate comedunt, quae carnalibus sensibus pa. num, usquequaque plena sunt omnia, tanto infelicius, quanto nocet amplius, et horretur minus.