# Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.90-104

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, 1.52.90 to 1.52.104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.90

profecto lurbabiiur, et admonebitur incomparabiliter esse mitius oculum pro oculo, dentem pro dente homin! auferre (Exod. XXI, 24), ubi mensura vindictas modum non transit injuriae, quam propter non exhibitam humanitatem, tantam rependere severitatem, ubi transitoria est culpa, ct finem non habet poena: alquc ita discet, si pervicax non est, in utroque Dei unius Testamento et amandam bonitatem et timendam scveritatcm. Quamvis enim in Vetere Testamento propter temporalium bonorum promissionem malorumque comminationem, servor pariat temporalis Jerusalem; in Novo:cen, ubi fides impetrat charitatem, qua lex possit impleri non magis timore poenae quam dilectione justitiæ 1, liberos pariat æterna Jerusalem (Galal. IV, 22-31): tamen et illis temporibus fuerunt justi spiritualcs, quos non occidcbat littera jubens, sed vivificabat fpirilus juvans (II Cor, III, 6). Unde et fides venturi Christi habitabat utique in Prophetis, venturum prænuntiantibus Christum; ct nunc sunt plurimi carnales, qui vel hæreses Iaciunt non intelligendo Scripturas, vel in ipsa Catholica aut adhuc parvuli laete nutriuntur, aut tanquam palea perseverans futuris ignibus præparantur. Sicut autem Deus unus ct vcrus creator bonorum cst ct temporalium et æternorutn, ita idem ipse auctor cst amborum Testamentorum; quia et Novum in Vetere cst figuratum, et Vetus iri Novo est revelatum. Ignoscendi autem misericors mansuetudo, propter quam dictum, est, non solum septies, verum etiam septuagies septies fratri remittenda esse peccata, non ad hoc valet ut sit iniquitas impunita, aut torpcus et dormiens disciplina, quod potius obsit quam diligens vigilansque vindicta. Claves quippe regni cœlorum sic dedit Christus Ecclesiæ, ut uon solum diccret, Quæ solveritis super terram, erunt soluta ct in cœlis; ubi apertissime bonum, non malum pro malo reddit Ec-. clesia: verum et adjungeret, Quas ligaveritis in terra, crunt ligata et in coelo; quia bona est et vindicandi justitia.

---

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml.
