# Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.12.26-48

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, 2.12.26 to 2.12.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.12.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.12.26

et livore ejus sanati sumus: omnes quasi oves erravimus, homo in via sua erravit; et Dominus tradidit eum propter iniquitates nostras. Et ipse propter afflictionem non aperuit os: sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram tondente mutus, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est: generationem illius quis enarrabit? quia tolletur de terra vita ejus. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem (Isai. LIII, 4 8): et cætera quæ contexere longum est. Ubi ctiam de Ecclesia lanto aule prædictum est, quod ab Aposlolo legimus comnicmoratum, et nunc jam videmus impletum: Laetare, sterilis quæ non paris; erumpe et exclama, quæ non parturis, quia multi filii desertæ, magis quain ejus quæ habet virunt. Dixit enim Dominus, Diluta locum tabernaculi tui, et aulæorum tuorum: fige, ne parcas, protende funiculos, et clavos tuos conforta; adhuc in dextris et sinistris dilata: et semen tuum possidebit gentes, et civitates desertas habitari facies1. Noli timere, quia confusa es; neque reverearis, quia exprobratum tibi est. Confusionem enim æternam oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuæ memor non eris. Quia Dominus qui fecit te, Dominus sabaoth nomen ei; et qui eruit te Deus Israel, Deus omnis terræ vocabitur (Id. LIV, 1-5; Galat. IV, 27). Quis est qui dixit: Videbam in visu noctis, et ecce cum nubibus cæli ut filius hominis erat veniens, et usque ad vetustum dierum pervenit, et in conspectu ejus prælatus est: et ipsi dutus est principatus, et honor, et regnum; et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient: potestas ejus potes us verpetua, qam nou transibit, et regnum ejus non corrumpetur ( Dun. VII, 13, 14 )? Hæc et alia multa atquc manifesta de Christo ct Ecclesia undc prædicta sunt, quoe sie videmus Impleta, et consonantibus evangelicis alquc apostolicis Littoris etiam speramus implenda, si Spiritus Dei ante adventum Christi non fuit super terram;

---

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml.
