Latin
2.12.74 to 2.12.90
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.12.74-90
Unproofread scanNot analysed yet
mittenti prolem non credidisse, ignorans illud quod ait, Si mihi centum annos habenti nascitur filius (Gen. XVII, 17), admirantis esse gaudium, non diffidentiam dubitantis. Vel illud: Non potest excidere verbum Dei. Nou enim omnes qni ex Israel, ii sunt Israel; ne que quia sunt' semen Abraham, omnes filii; sed in Isaac vocabitur tibi semen: hoc est, non ii qui filii carnis, hi filii Dei; scd filii promissionis deputantur in simen (Rom. ix, 6-8 ). Vel illud de Elia: Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvuverunt genua ante Baal (Id. xi, 4 ). His nique hujusmodi attestationibus Dei boni et veri esse Scripturas illas, quas iste blasphemat, apostolica commendat auctoritas. Ubi autem etiam aliquid de auctoribus Gentium dicit Apostolus, non cos appellat Prophetas Dei, nee illarum scripturarum Deum dicit auclorcm quamvis ibi aliqua vera reporint, sicut ac islo Creten i ait, Dixit quidam ex ipsis proprus eorum propheta, Cretenses semper mendaces (Tit. i, 12): nan ergo Judæorum proprius, sed Cretensium; quod utique ad hoc dictum est, ne Dei propheta putaretur. Et in Actibus Apostolorum cnm loqueretur Atheniensibus, ait de Deo: In illo enim vivimus, ei movemur, et sumus: sicut et quidam secundum vos dixerunt (Act. XVII, 28 I.