# Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.22

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.22

Illud autem quod Apostolus ait (nam et hoc testimonium iste posuit), Caro et sanguis regnum Dci nou possidebit3; non facit de anima, sed de resurrectione corporis quæstionem. Verum et ista duobus modis Solvitur. Aut cnim carnis et sanguinis nomino corruptioncm carnis et sanguinis nuncupavit, quæ in resurrectione non crit: aut carnem et sanguinem, homines ad onUs illocebras sæcularium voluptatum carni et sanguini deditos, qui regnum Dei non possidebunt. Totus autem iste locus apostolici sermonis, ubi scriptum est, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit, si consideretur diligentius, magis persuadebit corruptionem carnis sicut nunc est, his cum vocabulis appellare voluisse, atque ad exponendum quid dir ceret adjunxisse, Neque corruptio incorruptionem possidebit. Quia cum facta fucrit quæ in resurrectione speratur iłla mutatio, non utique remanebit ulta corruptio. Quamvis ergo et post resurrectionem Dominus dixerit discipulis suis, Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. xxiv, 59): tamen secundum substantiam caro crit, non secundum corruptionem, quæ nunc carni hoc nomen imponit. Unde ait propheta, Omnis caro fenum. Numquid enim et Domini quam levavit in coelum? Quo ergo modo appellavit Propheta carnem, ubi ait, Omnis caro fenum; dicturus utique, Fenum aruit (Isai. XL| G, 7): eo modo et Apostolus ait, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit; quia non ibi erit corruptio, ' qua nunc sicut fenum natura carnis arescit. Non cnim alia sententia est, Neque corruptio incorruptionem possidebit: sed hæc repetitio, sententiæ superioris est expositio: ut quod ibi dictum est, caro et sanguis; hic intelligamus corruplionem, non substantiam carnis: et quod ibi dictum est, regnum Dei; hic intelligamus incorruptionem. Atque ita nihil aliud dictum putemus, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit; quam si diceretur, Corruptio incorruptionem non possidebit: id est, corruptio carnis et sanguinis in iljius regni incorruptione non erit, propter immutationem scilicet, de qua mox locutus adjunxit, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem (I Cor. xv, 50, 53). Ita corruptio quæ carnis ct sanguinis nomine signif!cata est, in regni illius incorruptione non erit: quia caro quae nunc corruptibilis est, tunc mutata incorruptibilis erit.

---

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml.
