# Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.23

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.23

Moyses autem homo Dci si animam credidisset esse mortalem, quod utique credidisset si eam sanguinem, non significationis, sed proprietatis causa esse dixisset, non alio loco diceret: Omnia qui teligerit mortuum ab omni anima hominis, et mortuus fuerit, • et non fuerit purificatus, tabernaculum Domini polluit: exteretur anima illa ex Israel; quoniam aqua aspersionis non est circumspersa super eum, immundus est, adhuc immunditia ejus in ipso eat (Num. xix, 13). Adhuc utique dixit, etiam post mortem, quia non est purificatus: ubi præfiguratum lavacrum regenerationis intelligit, quod nunc accipiunt qui baptizantur in Christo, quisquis audit fideliter, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan.V, 46). CAPUT VII. — 24 Quid autem mirum, si iste in. felix a luce veritatis aversus, et ob hoc luci veritatis adversus, ea quoe non intelligit in Novo Testamento, objicit Veteri Testamento? Sicut etiam illud de apostolo Paulo, ubi ait ad Corinthios: Quod si ministralio mortis, in litteris formata lapideis, facta eat in glo. ria I, ita ut non possent filii Israel intendere in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, qum destruitur; quare non magis ministratio spiritus erit in gloria? Nam si ministratio damnationis gloria eat, mulio magis ministratio justitiæ abundabit in gloria. Etenim non glorificaturi cst in hac parte id quod declaratum eat propter excellentem claritutem. Nam si id quod destruitur, in gloria est; multo magis illud quod manet, in gloria est. Hoc modo iste posuit verba apostolica, nec a meliore interpretatione plurimum distat. Quia ergo dicta cst ministratio mortis in litteris formata lapideis, hinc existimat quod morti ministraverit Moyses, id est, mortis auctori, maligno scilicet spiritui, quem mundi hu jus iste opinatur auctorem: ignorans ministrationem mortis dictam Legem, secundum illud quod alibi dicit, Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6-11). Lex enim quamvis justa et sancta et bona, praevaricatoribus intulit mortem, quos Dei gratia non adjuvit ad justitiam Legis implendam. Oportebat enirn ut Testamento Vetere Lex imponeretur superbis, et de suae voluntatis virtute fidentibus, quæ non daret justitiam, sed juberet; ac sic morte prævaricationis impliciti, ad gratiam confugerent, non jubentem tantummodo, sed juvantem, quæ Novo Testamento est rcvelata. Hinc putant isti divinorum eloquiorum blasphematores, malam fuisse Legem quæ data est per Moysen, quia dicta est ministratio mortis in litteris figurata lapideis: non intuentes propter cos esse dicium, qui suo libero arbitrio Legem sufficere arbitrabantur, et spiritu gratiae non adjuti, rei prævaricationis sub ejusdem Legis littera tenebantur. Unde alibi dicit, Lex iram operatur: ubi enim lex non est, nec prævaricatio (Rom. IV, 15): hinc ostendens unde dixerit, Lex iram operatur. Neque enim ejus prævaricatio mala esset, nisi Lex ipsa bona esset.

---

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml.
