# Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.25

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.25

Multum est et nimis longum colligere, quæ in hanc sententiam beatus dicit Apostolus, Legem distinguens a gratia; eo quod sub illa elidantur elati, sub ista erigantur elisi; et quod illa in tantum bona sit ut bona jubeat, hoec tantum 1 ut bona conferat. Illa ju. itiæ facit auditorem, ista factorem. Et ideo sub illa peccator, insuper etiam prævaricator amissa excusatione ignorantiae convictus jacet: sub ista vero et parcente et opitulante, nec qui mala est operatus exstinguitur, et ut bona operetur accenditur. Quid ergo cst mirum, si illa dicta est ministratio mortis, uhi littera occidit, malum prohibendo quod fit, et bonum imperando quod non fit; ista vero dicti est ministrato spiritus, utique vivificantis, ut a prævaricationis morte surgamus, ct justitiam non rei legamus in tabulis, sed liberi in cordibus et in moribus habeamus? Hoc est Testamentum Novum distans a V clerc; quia ibi vetus homo formidinis coarctatur angustiis, hic novus homo spatiatur latitudine charitatis.

---

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml.
