# Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.31.22-42

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, 2.31.22 to 2.31.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.31.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.31.22

Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus. Quid ergo Lex? Transgressionis gratia proposita eat a, donec veniret semen cui promissum est (Galat. III, 15-19). Nescio utrum isti qui Legem non intelligentcs criminantur, inveniant aliquid ex Evangelio vel ex apostolicis Litteris, quod ita videatur cidem Lcgi ad versum esse atque contrarium, quemadmodum h videtur, quod ex promissionibus quae Abrahæ factæ sunt opponit Apostolus. Si ergo legem oderui, Abraham diligant. CAPUT IX. — 32. Sed nec hoc volunt. Nam ct ipsi pa ri gentium, ad quem promissiones facias nunc in omnibus gentibus videmus inpleri, crimen formicationis objiciunt. iste quippe procul dubio cui respondemus, ex illis se esse manifestat, de quibus prdicium cst Apostolo dicente: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus ei doctrinis damoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere (1 Tim. IV, 1-3). Non enim reperitur Abraham aliquo se contaminasse adulterio: quoniam non lubrico libidinis amavit ancillam; sed ab uxore accepit, quando uxor ejus fecit de jure suo quod voluit, volens habere filios cic marito suo, quamvis ex utero alieno (Gen. XVI, 2-4): ubi nulla omnino lasciviendi, sed sola cogitata est causa generandi. Iste autem Abrahæ, etiam usque ad decrcpitam seneclutem, fornicationis objicit crimen, profecto quia el post mortem Saræ alteram duxit ( Id. xxv, 1). Ubi ctsi nullum intelligerelur rei abditae sacramentum, propter hoc solum id facere debuit Abraham, ne putarent hæretici adversus Apostolum, quibus etiam Tertullianus astipulator assistit, post uxoris mortem, crimen esse ducere uxorem. Sed sicut sibi iste vidctur invenire in apostolicis Litteris, quæ dicat contra Legem per Moysen datam, vel contra Testamentum Vctus; inveniat et aliquid adversum Abraham, quod ex evangelicis 1 Litteris sonare videatur: omnino non inveniet. Ubicumque ille nominatur in libris Testamenti Novi, cum honore debito nomiuatur: ita ut Judæis diceret ipse Dominus, Si filii Abrahæ estis, facta Abrahæ facite (loan.

---

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml.
