# Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.33

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.33

Sed dicat, si potest, quam personam illarum quinque gerebat Apostolus (a), cum sic praedicaret Abraham? Si cnim eis qui sine Lege fuerant, factus erat quasi esset et ipse sine Lege, illi Abraham non noverant. Ergo aliquem principem, sive Romanorum, sive Gra'corum, sive aliquem philosophorum debuit invenire quem talibus praedicaret; ut eis, sicat huic placet, talem se quales ipsi erant fingendo, congrueret: non Abraham nescio quem alienigenam patrem gentis Hebrææ, longe ab corum moribus, longe ab eorum ritibus, longe ab eorum cognationibus alienum. Si aulcm Judæis tanquam Judæus factus erat, aut eis qui sub Lege erant tanquam esset et ipse sub Lege, utquiil diccbat non esse hxredes ex Lege? utquid dicebat, Lex iram operatur? utquid dicebat, Lex prævaricationis gratia posita est? quod æquo animo fer. re non possent qui gloriabantur in Lege. Quod si ut infirmus loquebatur infinnis, ct sic eos, ut fallacibus placet, fallendo lactabat, cur eos ab umbris voteribus, in quibus infirmi quiescebant, sic proturbabat 2, ut diceret: Ecce cgo Paulus dico vobis, quia si circumci. dumini, Christus vobis nihil proderit (Galat. v, 2)? Si autem in illa persona quinta perfeclis sapientiam loquebatur, quales solos iste dignos putat quos non fallat Apostolus; quare a contrario vult esse ipse perfectus, ut blasphemet Abraham, quem sic perfectis laudat Apostolus3, maxime in illis duobus filiis ejus, uno de ancilla, alio de libera? Si displicet ilii cum Ismaele Testamentum Vetus, cum Isaac placeat Testamentum Novum.

---

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml.
