# Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.34.1-14

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, 2.34.1 to 2.34.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.34.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.34.1

An et contra Apostolum propositurus est cathedram pestilentiae, ct disputaturus de qualitate figurarum, atque dicturus non cum debuisse figuras rerum honestarum de rebus. turpibus ducere? Res enim turpis huic videtur, etiam cum ipsa Sara concubitus conjugalis, quam liberam matrem nostram æternam Jerusalem significare testatur DoctorGentium (Galat. iv, 22-26 ), quamvis narium rugas et frontis obducat, et crispato vultu hanc parabolam cxhorreat doctor pestilentium: ct multo amplius et aspernabilius, quando audit eumdem Gentium doctorem, quod scriptum est de masculo et femina, Erunt duo in carne una; addere ei dicere, Sacramentum hoe magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes v, 31, 32). Itane vero ubi essent cognoscenda tantæ rei sacramenta, id est, sacra signa, et in re pudenda, atque in cis verbis quibus verecundia debetur, cognosci non debuisse nec dici, homo iste scicbat, et bcalus Apostolus nesciebat? Eat plane iste retro cum suis similibus sociis, qui dixerunt, Durus est hic sermo; quis eum potest audire (Joan. vi, 61)? Nos autem audiamus, et intelligamus duo Testamenta in duobus filiis Abrahæ, duabusque mulieribus ejus commixtione fetatis: sicut duos in carne una, Christum et Ecclesiam, istis nolentibus, sinc ulla obscoenitate cognoscimus: sicut mediatorem Dci et hominum hominem Christum Jesum II Tim. II, 5 ), carnem suam nobis manducandam bibendumque sanguinem dantem, fidcli corde atque ore suscipimus; quamvis horribilius videatur humanam carnem manducare quam pcrimere, et humanum sanguinem potare quam fundere: atque in omnibus sanctis Scripturis, secundum sanse fidei regulam figurate dictum vel factum si quid exponitur, de quibuslibet rebus et verbis quæ sacris paginis continentur, expositio illa ducatur, non aspernanter, sed sapienter audiamus; et relinquamus istum inania garrientem, et nesciendo quid loquatur, quadam, si dici potest, imperita peritia de figurarum qualitate tractantem. Qui cum dicit rebus congruis non contrariis aliquid esse significandum, potest vanus dicere, semper Deum lucido auro, nunquam nigro atramento scribi oportere: quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ultæ (I Joan.

---

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml.
