# Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.4.1-19

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, 2.4.1 to 2.4.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.4.1

In quo Novi Testamenti loca, nux Logis et prophetarum Adversarius velul eis contraria collegis, discutiuntur. CAPUT PRIMUM. — 1. Jam nunc ra discutienda 'unt, quæ iste de Novi Testamenti libris suffragari sihi arbitratur adversus propheticas Litteras, tanquam cas Apostoli Christi sua sententia condemnaverint. Quod ergo profanas ct aniles fabulas et genealogias infinitas appellasse Apostolum existimat divina eloquia Legis et Prophetarum, quia dixit, Profanas et aniles fabulas devita (I Tim. IV, 7); et alio loco, Ne intendas fabulis Judaicis et genealogiis infitiilis, quæ quæstiones præstant magis, quam ædificationem (Id. I, 4): quis ita nisi hæreticus multum caecus crraret? Cur enim huc Apostolus ipse non fecit, si has esse aniles fabulas judicavit? Cur dicil ad Galatas, Dicite mihi, sub Lege volentes esse, Legem non legistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera: quæ sunt in allegoria; hæc enim sunt duo Testamenta (Galat. iv, 21-24): et ad Corinthios, Nolo enim vos ignoraret fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes per Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eumdem cibum spiritualem manducaverunt, et omnes cumdem potum spiritualem biberunt: bibebant enim de spirituali sequente petra 1; petra autem erat Christus (I Cor. x, 1-4)? i. Nescit autcin habere præter Scripturas legitimas et propheticas Judicos quasdam traditiones suas, quas non scriptas habent, sed rnemorilcr tenent, et alter in alterum loquendo transfundit, quas deuterosin vocant: ubi cHam dicere audent et credere, Deum primo homini duas creasse inulicres; ex quibus texunt gcnealogias, vere, sicut nit Apostolus, infinitas, parientes infructuosissimas quæstiones. Sed si huic lalia nunquam evenit audire, numq iid ct contra Evangelium sic obsurdescere dchuit, ut non advertcrct verba Donnini Christi, quibus arguit Judæos.

---

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml.
