# Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.4.54-69

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, 2.4.54 to 2.4.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.4.54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.4.54

Hanc videlicet ei erroris machinationem, nescio quis Farbricius fabricavit, quem velut magistrum veritatis Romæ se invenisse gloriatur. Quis non hoc monstrum, non dico sensus christianus, sed qualiscumque humanus exborrcat? Prim cnim considerandum est quam se fraudulentissimum et mendacissimum profiteatur, qui mentientem putat et landat Apostolum: et quod ille dixit, non fallentis astu, sed compatientis affectu, quia diversis animarum morbis tam misericordi corde subvenit, quam sibi subveniri voluisset, si errore vel infirmitate simili laboraret, hic in fallaciam detestabilem vertit. Deinde quæro, ad Romanos, Corinthios, Galatas, Ephesios, Colossenses, Philipp nses, Thessalonicenses, quomodo loquebatur Apostolus? III qua illarum quinqae personarum eos esse deputabat? Procul dubio quoniam in præpntio Gen. les erant, non in circumcisione Israelitæ. Ad hos quippe sibi distributum ministerium fuisse testatur, ubi dicit quod ei et Barnabæ dexteras societatis dederint Petrus et Jacobus et Joannes, ut ipse quidem cum Bamaba ad Gentes, illi autem ad circumcisionem irent (Galat. II, 9). Et alio loco apertissime dicit, Quamdiu ego sum Centium apostolus: et multis aliis locis proprio qtiodam munere doctorem Gentium se esse testatur. Cum ergo essent sine Lege tot gentes quibus Evangelium praedicabat, quid opus crat ut eis Legem et Prophetas de Christo introduceret teste?, eisque importaret ignaris vinculum, sicut ista pestis arhilratur, erroris, a quo eos fuisse liheros magis debuit gratulari? Quid opus erat ut ad Romanos sic fuisset exorsus: Paulus servus Christi Jesu, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos iti Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus eat ei ex semine David secundum carnem (Rom. i, 1-3)? Quare non sibi potius personam imponit illorum? Quare se facit tanquam sub Lege, eis qui fuerant sine Lege? Utquid eis dicit: Vobis enim dico Gentibus, quamdiu quidem ego sum Gentium apostolus, ministerium meum glorificabo I, si quo modo ad œmulationem provocem carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis.

---

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml.
