Latin
2.4.96 to 2.4.100
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.4.96-100
Unproofread scanNot analysed yet
Quid opus erat hæc dicere Gentibus? Cur uon potius sine Lege factus est eis, quemadmodum erant illi sine Lege? Cur non potius deos eorum laudavit, eorumque sacrificia prædicavit, si et ista Scriptura quam populus Israel accepit, et illa sacra Gentium, sicut iste dicit, ad damonia pertinebant? Quid, quod Deum Israel audet infelix dicere, non solum dæmonem, verum etiam exieris dæmonibus pejorem 5? Cur ergo Apostolus, qui omnibus omnia, non misericordia compatiente, sicut veritas ostendit, sed astutia fallenle, sicut iste desipit, factus erat, non potius illorum dæmonum quos colebant Romani, quos daemones putat iste mitiores, servum se esse confinxit, ut Geret tanquan illi, ac sic cos lucrifacerct?